Haller's Concordance: AMBULANTES
- profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara Num. 33:8
- illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos Josu. 2:22
- et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat Josu. 6:13
- vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram Eccl. 10:7
- omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt Jer. 6:28
- in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent Jer. 50:4
- cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur Ezec. 10:11
- Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. Dan. 3:25
- haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt Zach. 3:7
- ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel Mt. 15:31
- et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes Mk. 8:24
- vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt Lk. 11:44
- et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes Lk. 24:17
- sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 2 Cor. 4:2
- in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus 2 Cor. 10:3
- hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes 2 Pet. 3:3
- gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre 2 Jn. 1:4
- maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes 3 Jn. 1:4
- hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa Jude 1:16
- quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum Jude 1:18