Haller's Concordance: NEMINEM
- verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos Eccl. 4:1
- neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat Wis. 7:28
- et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes Ezec. 39:26
- et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis 1 Ma. 4:5
- ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium 1 Ma. 5:42
- et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi 1 Ma. 15:14
- levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum Mt. 17:8
- et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere Mk. 7:24
- et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum Mk. 9:8
- interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris Lk. 3:14
- nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis Lk. 10:4
- dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus Acts 5:23
- viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes Acts 9:7
- dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem Acts 10:28
- gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium 1 Cor. 1:14
- itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus 2 Cor. 5:16
- capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus 2 Cor. 7:2
- alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini Gal. 1:19
- neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit Phil. 2:20
- neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines Tit. 3:2
- Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum Heb. 6:13
- nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat Jas. 1:13
- erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum, 4 Esd. 16:72