Haller's Concordance: NEMINI
- nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi Sir. 15:21
- et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis Mt. 8:4
- tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus Mt. 16:20
- et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat Mt. 17:9
- et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Mk. 1:44
- et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris Mk. 8:26
- at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim Mk. 16:8
- et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis Lk. 5:14
- et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant Lk. 9:36
- responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis Jn. 8:33
- et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis Acts 11:19
- nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit Rom. 13:8
- nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium 2 Cor. 6:3
- manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi 1 Tim. 5:22
- nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion, 4 Esd. 3:31