Haller's Concordance: NEPTHALI
- de Nepthali Ahira filius Henan Num. 1:15
- de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:42
- de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi Num. 13:14
- de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud Num. 34:28
- haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:39
- decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda Josu. 20:7
- de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres Josu. 21:32
- Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii Judg. 1:33
- fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian Judg. 7:23
- Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 3 Ki. 4:15
- filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius 3 Ki. 7:14
- Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser 1 Par. 2:2
- porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 1 Par. 6:62
- porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius 1 Par. 6:76
- filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa 1 Par. 7:13
- et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia 1 Par. 12:34
- ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali Ps. 68:27