Haller's Concordance: NEQUAM
- fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est Gen. 38:7
- spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino 1 Ki. 16:14
- cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum Sir. 3:29
- non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam Sir. 9:1
- quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius Sir. 18:7
- ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis Sir. 19:7
- et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem Sir. 23:23
- sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem Sir. 26:10
- sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras Sir. 28:28
- fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem Sir. 37:30
- super mulierem nequam bonum est signum Sir. 42:6
- vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum Isa. 1:4
- propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:17
- si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt Mt. 6:23
- ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam Mt. 13:38
- tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me Mt. 18:32
- aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum Mt. 20:15
- turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae Lk. 11:29
- lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit Lk. 11:34
- dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi Lk. 19:22
- ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur Lk. 23:32
- ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur Acts 19:12
- respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis Acts 19:15
- qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri Gal. 1:4