Haller's Concordance: NEQUANDO
- dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum Gen. 24:6
- cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit Dt. 4:23
- quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae Dt. 6:15
- observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie Dt. 8:11
- nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero Ps. 13:5
- subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te Pr. 25:17
- nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur Sir. 42:10
- super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi Sir. 42:11
- et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 1 Ma. 4:60
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos Mt. 13:15
- ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata Mk. 4:12
- cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 2 Tim. 2:25