Haller's Concordance: NEQUITIA
- ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui Ex. 32:12
- cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia Wis. 17:10
- non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius Sir. 12:10
- est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia Sir. 19:20
- omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est Sir. 25:17
- nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius Sir. 25:24
- cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae Mt. 22:18
- vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua Acts 3:26
- paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui Acts 8:22
- repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones Rom. 1:29
- ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris Eph. 4:14