Haller's Concordance: NESCIEBAM
- cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam Gen. 28:16
- tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent Josu. 2:4
- pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam Job 29:16
- surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me Ps. 35:11
- et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam Ps. 35:15
- testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi Ps. 81:5
- et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans Jn. 1:31
- et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto Jn. 1:33
- dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices Acts 23:5
- quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Rom. 7:7