Haller's Concordance: NESCIEBANT
- nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos Gen. 42:23
- et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi Dt. 29:26
- parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli Judg. 14:4
- magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram 2 Esd. 2:16
- et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi 2 Esd. 13:24
- propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri Jer. 44:3
- alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent Acts 19:32