Haller's Concordance: NESCIMUS
- dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit Ex. 32:23
- pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum Jud. 8:19
- et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio Mt. 21:27
- et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam Mk. 11:33
- quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur Jn. 9:21
- nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit Jn. 9:29
- dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire Jn. 14:5
- dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur Jn. 16:18
- cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum Jn. 20:2
- dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei Acts 7:40
- similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8:26