Haller's Concordance: NESCIO
- et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum Gen. 4:9
- at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam Ex. 5:2
- qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt Dt. 33:9
- cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos Josu. 2:5
- tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint 1 Ki. 25:11
- et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud 2 Ki. 18:29
- dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis 2 Esd. 2:2
- nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus Job 32:22
- et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras Isa. 29:12
- et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum Jer. 1:6
- Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. Dan. 14:34
- Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Dan. 8:13
- dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi 2 Ma. 7:22
- at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos Mt. 25:12
- at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis Mt. 26:70
- ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis Mk. 14:71
- cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis Lk. 13:25
- et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis Lk. 13:27
- et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus Lk. 22:60
- dixerunt ei ubi est ille ait nescio Jn. 9:12
- dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video Jn. 9:25
- dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum Jn. 20:13
- baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim 1 Cor. 1:16
- scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Cor. 12:2
- et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 2 Cor. 12:3
- respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio. 4 Esd. 4:52