Haller's Concordance: NESCIS
- descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis Judg. 15:11
- quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium Eccl. 11:5
- mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit Eccl. 11:6
- coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet Sir. 8:21
- et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis Sir. 33:33
- numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius Isa. 40:28
- quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis Isa. 48:6
- et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit Jer. 15:14
- clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis Jer. 33:3
- et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis Ezec. 32:9
- et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi Zach. 4:5
- et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine Zach. 4:13
- respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea Jn. 13:7
- dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te Jn. 19:10
- quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus Apoc. 3:17
- aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum? 4 Esd. 5:17