Haller's Concordance: NESCIT
- quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi Tob. 5:2
- nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium Job 28:13
- donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur Pr. 7:23
- melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum Eccl. 4:13
- omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit Eccl. 9:1
- nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit Eccl. 9:12
- et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis Sir. 11:20
- et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille Mk. 4:27
- veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet Lk. 12:46
- dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat Jn. 12:35
- iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis Jn. 15:15
- ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 1 Cor. 14:16
- si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 1 Tim. 3:5
- qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 1 Jn. 2:11