Haller's Concordance: NESCITIS
- dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem Ezec. 17:12
- respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus Mt. 20:22
- vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit Mt. 24:42
- ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est Mt. 24:44
- vigilate itaque quia nescitis diem neque horam Mt. 25:13
- et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis Mk. 4:13
- Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari Mk. 10:38
- videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit Mk. 13:33
- vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane Mk. 13:35
- vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est Jn. 4:22
- ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis Jn. 4:32
- respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado Jn. 8:14
- respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos Jn. 9:30
- unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam Jn. 11:49
- nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam Rom. 6:16
- non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel Rom. 11:2
- nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 1 Cor. 3:16
- non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit 1 Cor. 5:6
- an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 1 Cor. 6:2
- nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia 1 Cor. 6:3
- an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 1 Cor. 6:9
- nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 1 Cor. 6:15
- an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 1 Cor. 6:16
- an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
- nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 1 Cor. 9:13
- nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 1 Cor. 9:24
- adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur Jas. 4:4