Haller's Concordance: NICANOR
- et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis 1 Ma. 7:27
- et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama 1 Ma. 7:31
- et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege 1 Ma. 7:33
- et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae 1 Ma. 7:39
- ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt 1 Ma. 7:44
- interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 1 Ma. 9:1
- constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret 2 Ma. 8:10
- facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat 2 Ma. 8:34
- sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete 2 Ma. 12:2
- Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat 2 Ma. 14:18
- morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit 2 Ma. 14:23
- quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro 2 Ma. 14:28
- volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent 2 Ma. 14:39
- Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere 2 Ma. 15:1
- et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda 2 Ma. 15:6
- Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant 2 Ma. 15:25