Haller's Concordance: AMBULAT
- quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram Lev. 11:21
- quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum Lev. 11:27
- quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te Dt. 23:14
- inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat Job 18:8
- qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis Job 34:8
- tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea Ps. 39:6
- qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei Ps. 50:23
- beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius Ps. 128:1
- per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles Pr. 5:6
- qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit Pr. 10:9
- qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum Pr. 11:13
- melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens Pr. 19:1
- iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet Pr. 20:7
- ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis Pr. 20:19
- qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel Pr. 28:18
- sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus Eccl. 2:14
- quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum Sir. 4:18
- qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum Isa. 33:15
- sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat Jer. 16:12
- dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum Jer. 23:17
- quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus Ezec. 11:21
- cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit Mt. 12:43
- dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat Jn. 12:35
- qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 1 Jn. 2:11
- angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum Apoc. 2:1