Haller's Concordance: NIHIL
- habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei Gen. 19:8
- ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini Gen. 26:29
- dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua Gen. 30:31
- illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti Gen. 31:34
- veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus Gen. 47:18
- et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel Ex. 9:4
- fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit Ex. 9:6
- dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent Ex. 12:16
- dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet Ex. 30:15
- tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri Ex. 39:40
- nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris Lev. 23:31
- anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man Num. 11:6
- dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel Num. 18:20
- solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt Num. 18:23
- Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit Dt. 2:7
- haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi Dt. 5:22
- et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis Dt. 18:2
- puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est Dt. 22:26
- quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te Dt. 23:14
- ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas Dt. 28:55
- nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur Josu. 8:35
- duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos Josu. 14:3
- venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes Judg. 5:19
- ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur Judg. 8:11
- quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis Judg. 11:26
- inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare Judg. 14:6
- cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam Judg. 19:28
- si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus 1 Ki. 20:22
- pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 2 Ki. 12:3
- at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis 4 Ki. 20:15
- igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit 2 Par. 28:21
- magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram 2 Esd. 2:16
- et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram 2 Esd. 5:12
- cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere Tob. 1:4
- tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea Tob. 6:18
- vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum Jud. 8:33
- nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum Jud. 10:8
- Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias. Esther 5:13
- Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. Esther 6:3
- nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor Job 5:6
- desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei Job 7:16
- et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere Job 10:7
- aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis Job 13:9
- non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius Job 20:21
- qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum Job 22:17
- dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet Job 27:19
- verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum Job 29:22
- nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi Job 32:14
- Dominus pascit me nihil mihi deerit Ps. 23:1
- ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit Pr. 3:30
- mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens Pr. 9:13
- est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit Pr. 13:7
- fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit Pr. 19:7
- si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua Pr. 24:12
- nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos Eccl. 1:10
- cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole Eccl. 2:11
- idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati Eccl. 3:19
- et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat Eccl. 3:22
- sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo Eccl. 5:15
- vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est Eccl. 6:2
- bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit Eccl. 7:18
- viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum Eccl. 9:5
- si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit Eccl. 10:11
- aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum Cant. 8:7
- custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam Wis. 1:11
- et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius Wis. 7:8
- est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere Wis. 7:22
- vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit Wis. 7:25
- et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus Wis. 8:7
- diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti Wis. 11:25
- nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre Wis. 17:9
- nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum Wis. 17:11
- noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis Sir. 5:1
- noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae Sir. 5:10
- cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te Sir. 8:19
- omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae Sir. 10:6
- avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis Sir. 10:9
- nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua Sir. 10:10
- qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius Sir. 14:6
- non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit Sir. 17:26
- ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae Sir. 18:33
- et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini Sir. 23:37
- fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis Sir. 32:24
- in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave Sir. 33:30
- qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius Sir. 34:16
- noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis Sir. 38:22
- a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius Sir. 39:25
- modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus Sir. 40:6
- plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur Isa. 44:9
- quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile Isa. 44:10
- nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum Jer. 2:37
- ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus Jer. 23:32
- et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis Jer. 32:5
- venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum Jer. 38:27
- et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa Jer. 39:10
- a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes Bar. 6:45
- iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae Bar. 6:53
- nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati Bar. 6:69
- haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident Ezec. 13:3
- etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis Ezec. 15:5
- et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ezec. 18:7
- tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. Dan. 13:43
- Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. Dan. 3:25
- Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. Dan. 3:27
- Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Dan. 10:16
- Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. Dan. 10:17
- bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph Amos 6:6
- et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes 1 Ma. 8:26
- et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius 1 Ma. 9:71
- omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus 1 Ma. 11:36
- et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius 1 Ma. 11:38
- et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur 2 Ma. 4:15
- acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens 2 Ma. 4:25
- Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus 2 Ma. 4:27
- secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos 2 Ma. 12:4
- morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit 2 Ma. 14:23
- quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro 2 Ma. 14:28
- ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur Mt. 10:26
- dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis Mt. 17:20
- et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea Mt. 21:19
- vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet Mt. 23:16
- et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet Mt. 23:18
- et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur Mt. 26:62
- et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit Mt. 27:12
- sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum Mt. 27:19
- videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis Mt. 27:24
- nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Mk. 7:15
- cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum Mk. 11:13
- ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti Mk. 14:61
- Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus Mk. 15:5
- at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis Lk. 3:13
- diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit Lk. 4:2
- et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete Lk. 5:5
- verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos Lk. 6:35
- et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis Lk. 9:3
- ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit Lk. 10:19
- nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur Lk. 12:2
- et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur Lk. 18:34
- et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil Lk. 22:35
- ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine Lk. 23:4
- interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat Lk. 23:9
- sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei Lk. 23:15
- et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit Lk. 23:41
- omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est Jn. 1:3
- et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus Jn. 7:26
- dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor Jn. 8:28
- respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est Jn. 8:54
- Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit Jn. 12:19
- ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere Jn. 15:5
- respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil Jn. 18:20
- dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt Jn. 21:3
- hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere Acts 4:14
- respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis Acts 8:24
- surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum Acts 9:8
- surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos Acts 10:20
- dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri Acts 11:12
- et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum Acts 15:9
- visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario Acts 15:28
- clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus Acts 16:28
- Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi Acts 17:21
- adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat Acts 18:17
- cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere Acts 19:36
- quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos Acts 20:20
- sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei Acts 20:24
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9
- qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum Acts 23:14
- quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen Acts 23:29
- si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello Acts 25:11
- ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere Acts 25:25
- auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses Acts 26:22
- scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est Acts 26:26
- et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste Acts 26:31
- et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes Acts 27:33
- et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est Acts 28:5
- at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum Acts 28:6
- post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum Acts 28:17
- nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant Rom. 8:1
- scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est Rom. 14:14
- ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi 1 Cor. 1:7
- nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 1 Cor. 4:4
- circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei 1 Cor. 7:19
- de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus 1 Cor. 8:4
- omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Cor. 10:25
- si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Cor. 10:27
- et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 1 Cor. 13:2
- et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest 1 Cor. 13:3
- tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 1 Cor. 14:10
- quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes 2 Cor. 6:10
- existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis 2 Cor. 11:5
- pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis 2 Cor. 12:5
- factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum 2 Cor. 12:11
- oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus 2 Cor. 13:7
- ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt Gal. 2:6
- dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium Gal. 4:1
- estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis Gal. 4:12
- ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit Gal. 5:2
- ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille Gal. 5:10
- nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit Gal. 6:3
- nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes Phil. 2:3
- nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum Phil. 4:6
- audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes 2 Th. 3:11
- quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 1 Tim. 4:4
- testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 1 Tim. 5:21
- superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 1 Tim. 6:4
- nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 1 Tim. 6:7
- haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 2 Tim. 2:14
- omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia Tit. 1:15
- verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis Tit. 2:8
- Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit Tit. 3:13
- sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium Ph'm 1:14
- omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei Heb. 2:8
- manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est Heb. 7:14
- nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum Heb. 7:19
- postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur Jas. 1:6
- pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus 3 Jn. 1:7
- nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae Apoc. 2:10
- zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus. 4 Esd. 2:28
- nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion, 4 Esd. 3:31
- residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum. 4 Esd. 6:56
- et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula. 4 Esd. 11:23
- et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti. 4 Esd. 13:11