Haller's Concordance: NIHILO
- omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur 2 Par. 9:20
- et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. Esther 3:6
- quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni Job 30:2
- argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo Pr. 10:20
- quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum Wis. 2:2
- ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos Isa. 41:24
- peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus 2 Ma. 7:28