Haller's Concordance: NIHILOMINUS
- expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum Gen. 8:12
- et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo Num. 15:25
- et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit Num. 22:26
- fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum Josu. 14:8
- et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabant Judg. 7:22
- at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere Judg. 19:7
- sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur 4 Ki. 7:4
- et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus 4 Ki. 17:32
- fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem 4 Ki. 17:41
- gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi Heb. 6:5