Haller's Concordance: NIMIA
- oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus Gen. 48:10
- en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti Josu. 9:12
- nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua 2 Par. 16:8
- et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia 2 Par. 16:14
- dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum 2 Esd. 4:10
- porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus Jud. 13:4
- et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: Esther 15:6
- et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati Wis. 17:3
- multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem Ezec. 24:12
- Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. Dan. 4:10