Haller's Concordance: NIX
- nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra Num. 12:10
- sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix 4 Ki. 5:27
- qui timent pruinam inruet super eos nix Job 6:16
- ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius Ps. 148:8
- quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria Pr. 26:1
- nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans Wis. 16:22
- et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt Isa. 1:18
- et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti Isa. 55:10
- numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes Jer. 18:14
- Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus. Dan. 7:9
- et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin 1 Ma. 13:22
- et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix Mt. 17:2
- erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix Mt. 28:3
- et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere Mk. 9:3
- caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis Apoc. 1:14