Haller's Concordance: NOCTIS
- venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum Gen. 20:3
- factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum Ex. 12:29
- stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent Ex. 14:20
- ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas Judg. 7:19
- dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron Judg. 16:3
- dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris Ruth 3:14
- medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae Ps. 119:62
- lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:9
- in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine Pr. 7:9
- dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt Wis. 17:2
- et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius Sir. 40:5
- agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat Isa. 24:20
- haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi Jer. 31:35
- et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione Bar. 2:25
- Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. Dan. 7:7
- Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum. Dan. 7:13
- quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare Mt. 14:25
- et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos Mk. 6:48
- et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum Lk. 2:8
- et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo Acts 16:33
- et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis Acts 23:23
- omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 1 Th. 5:5