Haller's Concordance: NOLI
- his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis Gen. 15:1
- et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas Gen. 19:17
- exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est Gen. 21:17
- ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham Gen. 26:24
- vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan Gen. 28:1
- dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius Gen. 33:10
- ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium Gen. 35:17
- ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi Gen. 46:3
- et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino Ex. 8:29
- noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator Ex. 34:14
- tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel Num. 1:49
- et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster Num. 10:31
- dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est Num. 22:12
- vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas Dt. 1:21
- noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis Dt. 7:18
- et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas Dt. 31:8
- ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris Josu. 1:9
- noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis Ruth 3:11
- dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth 1 Ki. 22:5
- dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra 1 Ki. 28:13
- rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum 2 Ki. 2:22
- quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc 2 Ki. 13:12
- dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei 2 Ki. 13:25
- tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum 3 Ki. 2:9
- ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea 3 Ki. 17:13
- iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt 4 Ki. 1:13
- dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae 4 Ki. 4:16
- at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis 4 Ki. 6:16
- dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 4 Ki. 19:6
- ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini Tob. 4:7
- panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus Tob. 4:18
- noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene Tob. 4:23
- dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum Tob. 5:26
- dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam Tob. 7:12
- et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam Tob. 7:14
- cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum Tob. 10:6
- tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te Jud. 7:20
- tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi Jud. 11:1
- Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere. Esther 15:12
- dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices Job 10:2
- surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum Ps. 10:12
- aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem Ps. 37:1
- deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat Ps. 37:7
- he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias Ps. 37:8
- noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius Ps. 49:16
- noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem Ps. 85:5
- benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius Ps. 103:2
- confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea Ps. 119:116
- noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac Pr. 3:27
- noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te Pr. 9:8
- noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus Pr. 20:13
- noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso Pr. 22:24
- noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis Pr. 22:26
- noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum Pr. 23:4
- noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur Pr. 23:13
- noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt Pr. 23:20
- veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam Pr. 23:23
- noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas Pr. 31:4
- noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas Eccl. 7:16
- ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo Eccl. 7:17
- da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis Wis. 9:4
- in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus Sir. 3:24
- noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii Sir. 4:32
- noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis Sir. 4:34
- noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi Sir. 4:35
- noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis Sir. 5:1
- de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum Sir. 5:5
- noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae Sir. 5:10
- noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis Sir. 6:1
- noli facere mala et non te adprehendent Sir. 7:1
- noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris Sir. 7:4
- non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens Sir. 7:5
- noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua Sir. 7:6
- noli esse pusillanimis in anima tua Sir. 7:9
- noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias Sir. 7:13
- noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona Sir. 7:14
- noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione Sir. 7:15
- noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris Sir. 7:20
- noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum Sir. 7:21
- noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire Sir. 8:8
- noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe Sir. 8:15
- noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius Sir. 9:7
- et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam Sir. 9:19
- noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae Sir. 10:29
- noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris Sir. 13:11
- ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum Sir. 18:23
- amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare Sir. 19:8
- sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras Sir. 28:28
- cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas Sir. 31:20
- diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum Sir. 31:30
- rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis Sir. 32:1
- ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua Sir. 32:6
- noli offerre munera prava non enim suscipiet illa Sir. 35:14
- et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae Sir. 35:15
- noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium Sir. 37:7
- noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam Sir. 37:32
- noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis Sir. 38:22
- noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni Sir. 41:5
- omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari Sir. 42:12
- et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae Isa. 7:4
- propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti Isa. 10:24
- super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester Isa. 40:9
- noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel Isa. 41:14
- et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu Isa. 43:1
- noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te Isa. 43:5
- dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae Isa. 43:6
- haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi Isa. 44:2
- noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius Isa. 54:4
- et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris Jer. 1:7
- tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te Jer. 7:16
- tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum Jer. 11:14
- et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum Jer. 14:11
- tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium Jer. 15:15
- haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum Jer. 26:2
- et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum Jer. 40:5
- et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel Jer. 40:16
- decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis Jer. 41:8
- et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris Jer. 45:5
- et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi Jer. 46:28
- noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto Bar. 3:5
- tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi Ezec. 2:8
- Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. Dan. 10:12
- et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me. Dan. 10:19
- noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici Osee 9:1
- noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceret Joel 2:21
- in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae Soph. 3:16
- nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere Mal. 2:15
- dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum 2 Ma. 7:16
- post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis 2 Ma. 7:18
- tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus 2 Ma. 7:34
- haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Mt. 1:20
- cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Mt. 6:2
- Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede Mk. 5:36
- similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens Lk. 5:10
- ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere Lk. 6:29
- Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres Lk. 7:6
- quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere Lk. 7:13
- adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum Lk. 8:49
- Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit Lk. 8:50
- et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi Lk. 11:7
- dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio Lk. 14:12
- postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat Jn. 5:14
- quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare Jn. 8:11
- noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae Jn. 12:15
- dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum Jn. 19:21
- dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum Jn. 20:17
- deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis Jn. 20:27
- dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas Acts 18:9
- noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te Rom. 11:18
- bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time Rom. 11:20
- noli vinci a malo sed vince in bono malum Rom. 12:21
- si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est Rom. 14:15
- noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat Rom. 14:20
- alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem 1 Cor. 7:27
- noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 1 Tim. 4:14
- adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus 1 Tim. 5:19
- noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates 1 Tim. 5:23
- noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei 2 Tim. 1:8
- haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 2 Tim. 2:14
- et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris Heb. 12:5
- carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum 3 Jn. 1:11
- et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus Apoc. 1:17
- et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere Apoc. 10:4
- noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. 4 Esd. 2:17
- confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte, 4 Esd. 2:21
- noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris. 4 Esd. 2:27
- finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. 4 Esd. 6:10
- et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere, 4 Esd. 6:33
- et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 4 Esd. 6:34
- et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur. 4 Esd. 7:76
- noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt. 4 Esd. 8:55
- tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando. 4 Esd. 9:13
- noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem. 4 Esd. 10:20
- loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar, 4 Esd. 10:34
- tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre. 4 Esd. 10:55
- confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob. 4 Esd. 12:46