nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere Gen. 19:7
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum Gen. 24:56
e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur Gen. 42:22
at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon Gen. 43:23
nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum Gen. 45:5
quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem Gen. 50:19
nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus Gen. 50:21
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum Ex. 14:13
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis Ex. 20:20
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lev. 10:6
nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis Lev. 11:43
custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester Lev. 18:30
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester Lev. 19:4
nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura Lev. 19:35
nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos Lev. 20:23
nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester Lev. 25:17
nolite perdere populum Caath de medio Levitarum Num. 4:18
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere Num. 14:9
nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris Num. 14:42
dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum Num. 16:26
et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos Dt. 1:29
ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris Dt. 1:42
audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos Dt. 20:3
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te Dt. 31:6
vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras Josu. 10:19
rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis Josu. 10:25
surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor Judg. 18:9
egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia Judg. 19:23
si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me Ruth 1:13
nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 1 Ki. 2:3
nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini 1 Ki. 2:24
si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis 1 Ki. 6:3
dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro 1 Ki. 12:20
et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt 1 Ki. 12:21
nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 2 Ki. 1:20
praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes 2 Ki. 13:28
dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur 3 Ki. 3:26
et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti 3 Ki. 12:28
dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere 4 Ki. 2:16
et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire 4 Ki. 2:18
vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam 4 Ki. 12:7
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis 4 Ki. 17:35
et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos 4 Ki. 17:38
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris 4 Ki. 18:31
donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos 4 Ki. 18:32
iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis 4 Ki. 25:24
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 1 Par. 16:22
ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit 2 Par. 13:12
et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei 2 Par. 20:15
non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum 2 Par. 20:17
filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum 2 Par. 29:11
nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis 2 Par. 30:7
nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius 2 Par. 30:8
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo 2 Par. 32:7
perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus 2 Esd. 4:14
dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 2 Esd. 8:9
et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra 2 Esd. 8:10
Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere 2 Esd. 8:11
Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui Tob. 2:17
dixitque eis angelus pax vobis nolite timere Tob. 12:17
nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc Tob. 14:12
irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper Ps. 4:4
nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te Ps. 32:9
nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor Ps. 62:10
dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu Ps. 75:4
nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri Ps. 75:5
hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra Ps. 95:8
nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere Ps. 105:15
laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus Ps. 146:2
audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam Pr. 8:33
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi Cant. 1:6
nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum Wis. 1:12
respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi Isa. 3:7
et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere Isa. 6:9
propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei Isa. 22:4
et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram Isa. 28:22
qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores Isa. 30:10
dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos Isa. 35:4
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae Isa. 36:16
nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim Isa. 44:8
audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis Isa. 51:7
recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini Isa. 52:11
ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester Isa. 58:4
haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas Jer. 4:3
levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam Jer. 4:6
ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini Jer. 5:10
nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu Jer. 6:25
nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est Jer. 7:4
haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes Jer. 10:2
in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene Jer. 10:5
audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est Jer. 13:15
haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem Jer. 17:21
et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris Jer. 17:22
haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto Jer. 22:3
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae Jer. 22:10
haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini Jer. 23:16
si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini Jer. 23:38
et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos Jer. 25:6
vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis Jer. 27:9
nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis Jer. 27:14
et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis Jer. 27:16
nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem Jer. 27:17
accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero Jer. 29:6
misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me Jer. 35:15
haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt Jer. 37:9
et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis Jer. 40:9
nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius Jer. 42:11
verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie Jer. 42:19
et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam odi Jer. 44:4
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum Jer. 50:2
non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius Jer. 51:3
fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei Jer. 51:6
qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum Jer. 51:50
SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis Lam. 4:15
et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester Ezec. 20:7
dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini Ezec. 20:18
si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus Osee 4:15
nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam Joel 2:22
et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis Amos 5:5
in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite Mic. 1:10
nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Mic. 7:5
verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere Agg. 2:5
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo Zach. 7:10
et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae Zach. 8:13
et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere Zach. 8:15
cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere Mal. 2:16
et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur 1 Ma. 5:19
et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum 1 Ma. 7:3
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere Mt. 5:17
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur Mt. 6:7
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum Mt. 6:8
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam Mt. 6:16
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur Mt. 6:19
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur Mt. 6:31
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua Mt. 6:34
nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos Mt. 7:6
nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris Mt. 10:9
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini Mt. 10:19
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam Mt. 10:28
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos Mt. 10:31
nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium Mt. 10:34
statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere Mt. 14:27
et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere Mt. 17:7
Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum Mt. 19:14
omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt Mt. 23:3
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis Mt. 23:8
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est Mt. 23:9
tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere Mt. 24:23
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere Mt. 24:26
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis Mt. 28:5
tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt Mt. 28:10
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere Mk. 6:50
Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me Mk. 9:39
et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus Mk. 13:11
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum Mk. 16:6
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo Lk. 2:10
nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini Lk. 6:37
flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit Lk. 8:52
et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est Lk. 9:50
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis Lk. 10:4
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum Lk. 10:7
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis Lk. 10:20
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis Lk. 12:7
cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis Lk. 12:11
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini Lk. 12:22
et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli Lk. 12:29
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum Lk. 12:32
et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini Lk. 17:23
Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei Lk. 18:16
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos Lk. 21:8
cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis Lk. 21:9
conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros Lk. 23:28
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere Lk. 24:36
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis Jn. 2:16
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius Jn. 5:28
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis Jn. 5:45
ille autem dicit eis ego sum nolite timere Jn. 6:20
respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem Jn. 6:43
nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate Jn. 7:24
si non facio opera Patris mei nolite credere mihi Jn. 10:37
ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est Acts 20:10
et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta Rom. 12:2
benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere Rom. 12:14
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos Rom. 12:16
itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo 1 Cor. 4:5
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 1 Cor. 6:9
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram 1 Cor. 7:5
pretio empti estis nolite fieri servi hominum 1 Cor. 7:23
si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 1 Cor. 10:28
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote 1 Cor. 14:20
itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere 1 Cor. 14:39
nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 1 Cor. 15:33
evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 1 Cor. 15:34
nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras 2 Cor. 6:14
state et nolite iterum iugo servitutis contineri Gal. 5:1
vos autem fratres nolite deficere benefacientes 2 Th. 3:13
et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem 2 Th. 3:15
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto Heb. 3:8
dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione Heb. 3:15
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Heb. 4:7
nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem Heb. 10:35
hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis Heb. 13:2
doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis Heb. 13:9
beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus Heb. 13:16
nolite itaque errare fratres mei dilectissimi Jas. 1:16
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae Jas. 2:1
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis Jas. 3:1
quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem Jas. 3:14
nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex Jas. 4:11
nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit Jas. 5:9
ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis Jas. 5:12
carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat 1 Pet. 4:12
nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 1 Jn. 2:15
nolite mirari fratres si odit vos mundus 1 Jn. 3:13
carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum 1 Jn. 4:1
si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis 2 Jn. 1:10
dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum Apoc. 7:3
sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos. 3 Esd. 9:53
et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse. 3 Esd. 9:54
nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate, 4 Esd. 11:8
non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam. 4 Esd. 15:25
propterea nolite similari eam nec operibus eius, 4 Esd. 16:52