Haller's Concordance: NOLO
- dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere Gen. 27:46
- sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat Dt. 15:16
- statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere Dt. 25:8
- et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam Ruth 3:17
- ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus 2 Ki. 18:20
- vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum Jud. 8:33
- nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat Job 23:6
- quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite Ezec. 18:32
- dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel Ezec. 33:11
- Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via Mt. 15:32
- ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit Mt. 21:29
- si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse Acts 18:15
- nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus Rom. 1:13
- si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona Rom. 7:16
- non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago Rom. 7:19
- si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Rom. 7:20
- nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Rom. 11:25
- nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 1 Cor. 10:1
- sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 1 Cor. 10:20
- de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 1 Cor. 12:1
- nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit 1 Cor. 16:7