Haller's Concordance: NOLUERIS
- nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt Gen. 20:7
- sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis Ex. 8:2
- si nolueris polliceri absque peccato eris Dt. 23:22
- quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te Dt. 28:15
- sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis Dt. 30:17
- dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam Judg. 4:8
- cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis Judg. 14:15
- quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus Jer. 38:21
- quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. Dan. 13:21