Haller's Concordance: NOLUERIT
- respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es Gen. 24:5
- sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc Gen. 24:8
- ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier Gen. 24:39
- si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt Ex. 22:17
- sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit Lev. 27:20
- quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum Lev. 27:27
- qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam Dt. 18:19
- sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere Dt. 25:7
- quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane Ruth 3:13
- Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae. Esther 16:24
- quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis Jer. 27:13
- Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. Dan. 3:18