Haller's Concordance: NOLUI
- et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius Josu. 24:10
- quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam Judg. 2:3
- quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero Judg. 14:16
- quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 1 Ki. 24:11
- Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini 1 Ki. 26:23
- quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra Ps. 73:25
- quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui Isa. 1:11
- numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis Isa. 65:12
- unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt Isa. 66:4
- plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit 2 Jn. 1:12
- multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi 3 Jn. 1:13