Haller's Concordance: NOMINATUS
- Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 2 Ki. 23:18
- et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto 2 Ki. 23:23
- et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 3 Ki. 4:31
- pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur Isa. 55:13
- et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes 1 Ma. 3:9
- sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem Rom. 15:20
- hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti eum semini agricolae. 4 Esd. 8:44