Haller's Concordance: NOMINIS
- altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi Ex. 20:24
- porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem 2 Ki. 18:18
- erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum Jud. 9:15
- Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. Esther 8:17
- quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. Esther 9:4
- hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur Ps. 20:7
- si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum Ps. 44:20
- recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum Ps. 45:17
- miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui Ps. 74:7
- auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum Ps. 79:9
- dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra Ps. 83:4
- recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam Ps. 119:55
- et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam Sir. 51:4
- in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion Isa. 18:7
- Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui Isa. 26:13
- audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei Isa. 49:1
- qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal Jer. 23:27
- et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei Bar. 2:32
- noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto Bar. 3:5
- et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum Osee 2:17
- et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini Amos 6:10
- et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae Mic. 5:4
- pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat Mal. 2:5
- si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos 2 Ma. 8:15
- et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum Acts 3:16
- o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae 1 Tim. 6:20
- et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius Apoc. 13:17
- et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius Apoc. 14:11
- et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei Apoc. 15:2
- et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes. 4 Esd. 3:24