Haller's Concordance: AMBULES
- ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum Dt. 8:6
- et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua Dt. 10:12
- si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis Dt. 19:9
- Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio Dt. 26:17
- ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 30:16
- et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 3 Ki. 2:3
- doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo Ps. 32:8
- fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum Pr. 1:15
- ut ambules in via bona et calles iustorum custodias Pr. 2:20
- noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso Pr. 22:24