Haller's Concordance: NONAGINTA
- vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan Gen. 5:9
- et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est Gen. 5:17
- vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias Gen. 5:30
- postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus Gen. 17:1
- nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui Gen. 17:24
- Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat 1 Ki. 4:15
- de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta 1 Par. 9:6
- filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo 1 Esd. 2:16
- filii Gebbar nonaginta quinque 1 Esd. 2:20
- omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo 1 Esd. 2:58
- sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino 1 Esd. 8:35
- filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo 2 Esd. 7:21
- filii Gabaon nonaginta quinque 2 Esd. 7:25
- omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo 2 Esd. 7:60
- et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum Tob. 14:16
- nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur Jer. 52:23
- ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel Ezec. 4:5
- et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud Ezec. 4:9
- et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum Ezec. 41:12
- Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. Dan. 12:11
- non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum 2 Ma. 6:24
- statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura 2 Ma. 8:11
- quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit Mt. 18:12
- et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt Mt. 18:13
- quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam Lk. 15:4
- dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia Lk. 15:7
- filii Marsar trecenti viginti duo, filii Gebbarus nonaginta quinque, filii Sepolemon centum viginti tres, 3 Esd. 5:17