Haller's Concordance: NONDUM
- haec ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini aedificandae Agg. 1:2
- nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti 2 Ma. 7:35
- nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis Mt. 16:9
- audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis Mt. 24:6
- quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum Mk. 8:17
- et dicebat eis quomodo nondum intellegitis Mk. 8:21
- cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis Mk. 13:7
- et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat Lk. 23:53
- et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea Jn. 2:4
- nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes Jn. 3:24
- dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum Jn. 7:6
- vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est Jn. 7:8
- quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius Jn. 7:30
- hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus Jn. 7:39
- dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti Jn. 8:57
- nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha Jn. 11:30
- erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat Jn. 19:41
- nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere Jn. 20:9
- dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum Jn. 20:17
- nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu Acts 8:16
- cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret Rom. 9:11
- lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales 1 Cor. 3:2
- si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire 1 Cor. 8:2
- hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum Heb. 9:8
- testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est Heb. 9:17
- nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes Heb. 12:4
- carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 1 Jn. 3:2
- quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere Apoc. 17:10
- et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam Apoc. 17:12
- et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum. 3 Esd. 5:53
- et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 4 Esd. 6:39
- et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum. 4 Esd. 7:31
- et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt, 4 Esd. 7:132