Haller's Concordance: NOSMET
- post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis 2 Ma. 7:18
- quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 1 Cor. 11:31
- incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis 2 Cor. 3:1
- sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 2 Cor. 4:2
- non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 2 Cor. 4:5
- sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 2 Cor. 6:4
- non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis 2 Cor. 10:12
- non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos 2 Th. 3:9