Haller's Concordance: NOTAM
- fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam Ps. 143:8
- vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam Isa. 38:19
- quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum Rom. 9:22
- notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae 2 Cor. 8:1
- non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis 2 Pet. 1:16