Haller's Concordance: NOTUS
- sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus Ps. 55:13
- notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso Sir. 21:8
- in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus Sir. 43:17
- propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero Ezec. 35:11
- et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus Ezec. 38:23
- sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
- Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum Jn. 18:16