Haller's Concordance: NOVA
- ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant Ex. 35:35
- seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera Lev. 25:22
- et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor Josu. 15:25
- nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel Judg. 5:8
- filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum Judg. 10:6
- Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. Esther 8:16
- mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi Cant. 7:13
- quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam Isa. 42:9
- ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina Isa. 43:19
- quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis Isa. 48:6
- quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum Isa. 66:22
- et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum 1 Ma. 4:49
- ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera Mt. 13:52
- et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei Mk. 1:27
- et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina Acts 17:19
- nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse Acts 17:20
- expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 1 Cor. 5:7
- si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova 2 Cor. 5:17
- in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura Gal. 6:15
- et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera Apoc. 21:5