Haller's Concordance: NOVEM
- et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est Gen. 5:27
- vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias Gen. 11:19
- vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare Gen. 11:24
- vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias Gen. 11:25
- postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus Gen. 17:1
- nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui Gen. 17:24
- omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii Ex. 38:24
- numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem Lev. 25:8
- quinquaginta novem milia trecenti Num. 1:23
- et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti Num. 2:13
- die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:26
- praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui Num. 34:13
- solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus Dt. 3:11
- et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse Josu. 13:7
- sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui Josu. 14:2
- Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum Josu. 15:32
- Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum Josu. 15:44
- Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum Josu. 15:54
- et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum Josu. 19:38
- et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus Josu. 21:16
- porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele 2 Ki. 2:30
- et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem 2 Ki. 24:8
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem 4 Ki. 14:2
- anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis 4 Ki. 17:1
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae 4 Ki. 18:2
- necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem 1 Par. 3:8
- viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem 2 Par. 25:1
- igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae 2 Par. 29:1
- et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta 1 Esd. 1:9
- filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem 1 Esd. 2:42
- habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus 2 Esd. 11:1
- et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum Tob. 14:16
- novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus Sir. 25:9
- et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: Dan. A:24
- et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt 2 Ma. 8:24
- inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti 2 Ma. 12:10
- quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit Mt. 18:12
- et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt Mt. 18:13
- quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam Lk. 15:4
- dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia Lk. 15:7
- respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt Lk. 17:17
- omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem. 3 Esd. 2:14
- filii Azerectis centum octo, filii Ciaso et Zetas centum septem, filii Azoro quadringenti triginta novem, 3 Esd. 5:15
- ostiarii: filii Esmemu, filii Ater, filii Amon, filii Accub, Atopa, filii Tobi, omnes centum triginta novem. 3 Esd. 5:29
- et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa. 4 Esd. 4:40
- et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est. 4 Esd. 8:8
- haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam. 4 Esd. 13:40