Haller's Concordance: NOVERANT
- servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israhel Josu. 24:31
- servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israhel Judg. 2:7
- omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel Judg. 2:10
- hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum Judg. 3:1
- videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis 1 Ki. 10:11
- et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant 1 Ki. 20:39
- dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei Job 19:14
- venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam Job 42:11
- Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. Dan. 13:33
- et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius. 4 Esd. 5:7