Haller's Concordance: NOVISSIMI
- omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur Num. 2:31
- novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai Num. 10:25
- omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio Josu. 8:13
- rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius 2 Ki. 19:11
- fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem 2 Ki. 19:12
- de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri 1 Esd. 8:13
- in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror Job 18:20
- et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui Isa. 47:7
- novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum 1 Ma. 4:15
- multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi Mt. 19:30
- dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus Mt. 20:12
- sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi Mt. 20:16
- multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi Mk. 10:31
- et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi Lk. 13:30