Haller's Concordance: NOVISSIMUM
- et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum Dt. 34:2
- idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum 3 Ki. 14:10
- perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel 4 Ki. 9:8
- legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum 2 Esd. 8:18
- iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit Ps. 37:38
- fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius Ps. 109:13
- est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem Pr. 16:25
- initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus Eccl. 10:13
- impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum Wis. 19:1
- adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet Isa. 46:10
- despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum Isa. 53:3
- et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum Isa. 56:11
- et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni Ezec. 23:25
- Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum. Dan. 11:29
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit Joel 2:20
- vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit Amos 9:1
- et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme erunt Zach. 14:8
- et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes 1 Ma. 3:9
- amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem Mt. 5:26
- adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum Mk. 12:6
- dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas Lk. 12:59
- et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere Lk. 14:9