Haller's Concordance: NOVISSIMUS
- hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille 1 Par. 12:14
- et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores Sir. 33:16
- quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum Isa. 41:4
- haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus Isa. 44:6
- audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus Isa. 48:12
- grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis Jer. 50:17
- quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei Mt. 21:31
- iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore Mt. 27:64
- et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister Mk. 9:35
- factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 1 Cor. 15:45
- et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus Apoc. 1:17
- et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit Apoc. 2:8
- ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis Apoc. 22:13
- et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret. 4 Esd. 7:116