Haller's Concordance: NOVOS
- utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta Josu. 9:13
- porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent 1 Par. 9:32
- ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor Isa. 65:17
- neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur Mt. 9:17
- et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet Mk. 2:22
- sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur Lk. 5:38
- novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 2 Pet. 3:13