Haller's Concordance: NOX
- cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent Gen. 8:22
- nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis Ex. 12:42
- pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo Job 3:3
- sit nox illa solitaria nec laude digna Job 3:7
- dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam Ps. 19:2
- tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem Ps. 74:16
- posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae Ps. 104:20
- si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me Ps. 139:11
- nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux Ps. 139:12
- illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia Wis. 7:30
- solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris Wis. 17:20
- illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent Wis. 18:6
- cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet Wis. 18:14
- dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite Isa. 21:12
- canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel Isa. 30:29
- haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo Jer. 33:20
- propterea nox vobis pro visione erit et tenebrae vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies Mic. 3:6
- et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperae erit lux Zach. 14:7
- me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari Jn. 9:4
- cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox Jn. 13:30
- sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem Acts 27:27
- nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis Rom. 13:12
- et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter Apoc. 8:12
- et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic Apoc. 21:25
- et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum Apoc. 22:5