Haller's Concordance: NUBIBUS
- arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram Gen. 9:13
- cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus Gen. 9:14
- eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram Gen. 9:16
- posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum 2 Ki. 22:12
- sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra 2 Ki. 23:4
- qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum Job 26:8
- qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper Job 36:28
- posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris Ps. 18:11
- et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit Ps. 78:23
- quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei Ps. 89:6
- qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen Ps. 147:8
- et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem Isa. 5:6
- quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus Bar. 3:29
- Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum. Dan. 7:13
- et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate Mt. 24:30
- dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli Mt. 26:64
- et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria Mk. 13:26
- Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli Mk. 14:62
- deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus 1 Th. 4:17
- ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen Apoc. 1:7
- et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur. 4 Esd. 13:3