Haller's Concordance: NUDI
- erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant Gen. 2:25
- steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam 2 Par. 28:15
- universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit 2 Ma. 11:12
- et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa Acts 19:16
- usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 1 Cor. 4:11
- si tamen vestiti non nudi inveniamur 2 Cor. 5:3
- si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano Jas. 2:15