Haller's Concordance: NUDUM
- nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri Gen. 31:42
- videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat Ex. 32:25
- habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit Lev. 13:45
- frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris Isa. 58:7
- et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ezec. 18:7
- et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ezec. 18:16
- quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus Mt. 25:38
- tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi Mt. 25:44
- et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 1 Cor. 15:37
- viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti, 4 Esd. 2:20