Haller's Concordance: NUDUS
- qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me Gen. 3:10
- cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti Gen. 3:11
- et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas 1 Ki. 19:24
- Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum Tob. 1:23
- et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum Job 1:21
- nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni Job 26:6
- sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo Eccl. 5:15
- in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus Isa. 20:2
- et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam Isa. 20:3
- et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus Amos 2:16
- super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum Mic. 1:8
- nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me Mt. 25:36
- hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me Mt. 25:43
- at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis Mk. 14:52
- dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare Jn. 21:7
- quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus Apoc. 3:17
- ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius Apoc. 16:15