Haller's Concordance: NUMERARE
- faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit Gen. 13:16
- tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel Num. 1:49
- noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli 1 Par. 27:23
- Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David 1 Par. 27:24
- multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant Ps. 40:5
- ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum. 4 Esd. 2:42