Haller's Concordance: NUMERAVIT
- quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan Gen. 14:14
- numeravit Moses ut praeceperat Dominus Num. 3:16
- hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi Num. 4:37
- nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium 1 Par. 21:6
- et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos 2 Par. 2:2
- numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti 2 Par. 2:17
- Et haec est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. Dan. 5:26
- et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura. 4 Esd. 4:37